Proverbs 30
Proverbs chapter 30 from the Latin Vulgate
1 qui seminat iniquitatem metet mala et virga irae suae consummabitur 2 qui pronus est ad misericordiam benedicetur de panibus enim suis dedit pauperi 3 eice derisorem et exibit cum eo iurgium cessabuntque causae et contumeliae 4 qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem 5 oculi Domini custodiunt scientiam et subplantantur verba iniqui 6 dicit piger leo foris in medio platearum occidendus sum 7 fovea profunda os alienae cui iratus est Dominus incidet in eam 8 stultitia conligata est in corde pueri et virga disciplinae fugabit eam 9 qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas dabit ipse ditiori et egebit 10 inclina aurem tuam et audi verba sapientium adpone autem cor ad doctrinam meam 11 quae pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo et redundabit in labiis tuis 12 ut sit in Domino fiducia tua unde et ostendi eam tibi hodie 13 ecce descripsi eam tibi tripliciter in cogitationibus et scientia 14 ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis respondere ex his illi qui misit te 15 non facias violentiam pauperi quia pauper est neque conteras egenum in porta 16 quia Dominus iudicabit causam eius et configet eos qui confixerint animam eius 17 noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso 18 ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animae tuae 19 noli esse cum his qui defigunt manus suas et qui vades se offerunt pro debitis 20 si enim non habes unde restituas quid causae est ut tollat operimentum de cubili tuo 21 ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui 22 vidisti virum velocem in opere suo coram regibus stabit nec erit ante ignobiles 24 quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam 25 et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam 26 ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii 27 noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum 28 ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum 29 ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius 30 quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum 31 cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos 32 in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui 33 ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas