Proverbs 31

Proverbs chapter 31 from the Latin Vulgate

1 ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae 2 noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur 3 tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis 4 fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum 5 et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua 6 non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die 7 quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur 8 audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum 9 noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt 10 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio 11 audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua 12 veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam 13 exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo 14 gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te 15 praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant 16 fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena 17 insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit 18 cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum 19 nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis 20 ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande 21 sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet 22 oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa 23 et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo 24 et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam 26 ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis 27 quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur 28 sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur 29 in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima 30 vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus 31 quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt