Proverbs 9
Proverbs chapter 9 from the Latin Vulgate
1 fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas 2 si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra 3 degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum 4 omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis 5 sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum 6 fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum 7 pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem 8 frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum 9 ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas 10 sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt 11 sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam 12 in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens 13 usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam 14 convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea 15 quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret 16 despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis 17 ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit 18 cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia