Psalms 1
Psalms chapter 1 from the Latin Vulgate
1 flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur aquae 2 frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum 3 quae lustrant per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum 4 sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri 5 ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei 6 numquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius