Psalms 10

Psalms chapter 10 from the Latin Vulgate

1 ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius 2 in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius 3 an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius 4 numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius 5 numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia 6 numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum 7 numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis 8 concident eum amici divident illum negotiatores 9 numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius 10 pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui 11 ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur 13 non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo 14 quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt 15 non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis 16 quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit 17 portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido 18 corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus