Psalms 103

Psalms chapter 103 from the Latin Vulgate

1 tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas tu dominaris superbiae maris et elationes gurgitum eius tu conprimis 2 tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti tuo dispersisti inimicos tuos 3 tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti 4 aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt 5 tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua exaltetur dextera tua 6 iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam 7 beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus tui ambulabunt 8 et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur 9 quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu nostrum 10 quia Domini est adsumptio *nostra; et Sancti Israhel regis nostri quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel rege nostro 11 tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo 12 inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum 13 manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum 14 nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum non decipiet inimicus eum et filius iniquitatis non adfliget eum 15 et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam 16 et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius 17 et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius 18 ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae 19 et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae 20 in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit 21 et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli 22 si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint