Psalms 104
Psalms chapter 104 from the Latin Vulgate
1 visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum 2 misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea 3 neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo 4 semel iuravi in sancto meo si David mentiar semel iuravi in sancto meo ne David mentiar 5 semen eius in aeternum manebit semen eius in sempiternum erit 6 et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper 7 tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum 8 evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius 9 destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem 10 diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis 11 exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos illius 12 avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio 13 destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti 14 minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna 15 usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua 16 memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum 17 quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu inferi semper 18 ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua 19 memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum 20 quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui 21 benedictus Dominus in aeternum fiat fiat benedictus Dominus in sempiternum amen et amen 23 oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione 24 priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es 25 ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adam 26 quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna 27 quae pro nihilo habentur eorum anni erunt percutiente te eos somnium erunt 28 mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur 29 quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus 30 posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui 31 quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens 32 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus 33 quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam quis novit fortitudinem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam 34 dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti 35 convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuis