Psalms 105
Psalms chapter 105 from the Latin Vulgate
1 laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos et annis in quibus vidimus mala 2 et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum 3 et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos * et opus manuum nostrarum dirige; et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma 5 laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei caeli commorabitur qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur 6 dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum 7 quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum 8 in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis 9 scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno 10 a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie 11 cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit 12 verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes 13 quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum 14 non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo 15 quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis 16 in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus 17 super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem 18 quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen meum quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum 19 clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et clarificabo eum invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo 20 longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum 22 psalmus cantici in die sabbati psalmus cantici in die sabbati 23 bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime 24 ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte 25 in decacordo psalterio cum cantico in cithara in decacordo et in psalterio in cantico in cithara 26 quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo 27 quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae 28 vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud 29 cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum saeculi germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum 30 tu autem Altissimus in aeternum Domine tu autem Excelsus in aeternum Domine 31 *quoniam ecce inimici tui Domine; quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem 32 et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi 33 et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea 34 iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur 35 plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt 36 adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt 37 ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo 39 laus cantici David in die ante sabbatum quando inhabitata est terra Dominus regnavit decore indutus est indutus est Dominus fortitudine et praecinxit se etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur Dominus regnavit gloria indutus est indutus est Dominus fortitudine et accinctus est insuper adpendit orbem qui non commovebitur 40 parata sedis tua ex tunc a saeculo tu es firmum solium tuum ex tunc ab aeterno tu es 41 elevaverunt flumina Domine elevaverunt flumina vocem suam *elevabunt flumina fluctus suos; levaverunt flumina Domine levaverunt flumina voces suas levaverunt flumina gurgites suos 42 a vocibus aquarum multarum mirabiles elationes maris mirabilis in altis Dominus a vocibus aquarum multarum grandes fluctus maris grandis in excelso Dominus 43 testimonia tua credibilia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitudo Domine in longitudine dierum testimonia tua fidelia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitas Domine in longitudine dierum 45 psalmus David quarta sabbati Deus ultionum Dominus Deus ultionum libere egit Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere