Psalms 107
Psalms chapter 107 from the Latin Vulgate
1 nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium correctio sedis eius nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius 2 ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos eius ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes eius 3 adluxerunt fulgora eius orbi terrae vidit et commota est terra apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terra 4 montes sicut cera fluxerunt *a facie Domini; a facie Domini omnis terrae montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie dominatoris omnis terrae 5 adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius 6 confundantur omnes qui adorant sculptilia qui gloriantur in simulacris suis adorate eum omnes angeli eius confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur in idolis adorate eum omnes dii 7 audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine 8 quoniam tu Dominus Altissimus super omnem terram nimis superexaltatus es super omnes deos tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super universos deos 9 qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu peccatoris liberabit eos qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu impiorum eruet eos 10 lux orta est iusto et rectis corde laetitia lux orta est iusto et rectis corde laetitia 11 laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctificationis eius laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eius 13 psalmus David cantate Domino canticum novum quoniam mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius canticum cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius 14 notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam 15 recordatus est misericordiae suae et veritatem suam domui Israhel viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Iacob viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri 16 iubilate Domino omnis terra cantate et exultate et psallite iubilate Domino omnis terra vociferamini et laudate et canite 17 psallite Domino in cithara in cithara et voce psalmi cantate Domino in cithara in cithara et voce carminis 18 in tubis ductilibus et voce tubae corneae iubilate in conspectu regis Domini in tubis et clangore bucinae iubilate coram rege Domino 19 moveatur mare et plenitudo eius orbis terrarum et qui habitant in eo tonet mare et plenitudo eius orbis et habitatores eius 20 flumina plaudent manu simul montes exultabunt flumina plaudent manu simul montes laudabunt 21 a conspectu Domini quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrarum in iustitia et populos in aequitate ante Dominum quia venit iudicare terram iudicabit orbem in iustitia et populos in aequitatibus 23 psalmus David Dominus regnavit irascantur populi qui sedet super cherubin moveatur terra Dominus regnavit commoveantur populi sessor cherubin concutiatur terra 24 Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos 25 confiteantur nomini tuo magno quoniam terribile et sanctum est confiteantur nomini tuo magno et terribili sanctoque 26 et honor regis iudicium diligit tu parasti directiones iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti imperium regis iudicium diligit tu fundasti aequitates iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti 27 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quoniam sanctum est exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quia sanctus est 28 Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel inter eos qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudiebat illos Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel in his qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudivit eos 29 in columna nubis loquebatur ad eos custodiebant testimonia eius et praeceptum quod dedit illis in columna nubis loquebatur ad eos custodierunt testimonia eius et praeceptum dedit eis 30 Domine Deus noster tu exaudiebas illos Deus tu propitius fuisti eis et ulciscens in omnes adinventiones eorum Domine Deus noster tu exaudisti eos Domine propitius fuisti eis et ultor super commutationibus eorum 31 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quoniam sanctus Dominus Deus noster exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quia sanctus Dominus Deus noster 33 psalmus in confessione canticum in gratiarum actione 34 iubilate Domino omnis terra servite Domino in laetitia introite in conspectu eius in exultatione iubilate Domino omnis terra servite Domino in laetitia ingredimini coram eo in laude 35 scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et non ipsi nos populus eius et oves pascuae eius scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et ipsius sumus populus eius et grex pascuae eius 36 introite portas eius in confessione atria eius in hymnis confitemini illi laudate nomen eius ingredimini portas eius in gratiarum actione atria eius in laude confitemini ei benedicite nomini eius 37 quoniam suavis Dominus in aeternum misericordia eius et usque in generationem et generationem veritas eius quia bonus Dominus in sempiternum misericordia eius et usque ad generationem et generationem fides eius 39 David psalmus misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam David canticum misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam 40 et intellegam in via inmaculata quando venies ad me perambulabam in innocentia cordis mei in medio domus meae erudiar in via perfecta quando venies ad me ambulabo in simplicitate cordis mei in medio domus meae 41 non proponebam ante oculos meos rem iniustam facientes praevaricationes odivi non adhesit mihi non ponam coram oculis meis verbum Belial facientem declinationes odivi nec adhesit mihi 42 cor pravum declinante a me maligno non cognoscebam cor pravum recedet a me malum nesciam 43 detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar superbo oculo et insatiabili corde cum hoc non edebam loquentem in abscondito contra proximum suum hunc interficiam superbum oculis et altum corde cum hoc esse non potero