Psalms 108

Psalms chapter 108 from the Latin Vulgate

1 non habitabat in medio domus meae qui facit superbiam qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum non habitabit in medio domus meae faciens dolum loquens mendacium non placebit in conspectu oculorum meorum 2 in matutino interficiebam omnes peccatores terrae ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem mane perdam omnes impios terrae ut interficiam de civitate Domini universos qui operantur iniquitatem 4 oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum 5 Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat 6 non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me 7 quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt 8 percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum 9 a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae 10 similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum 11 vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum 12 tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant 13 quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui