Psalms 109
Psalms chapter 109 from the Latin Vulgate
1 dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui 2 tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione 3 tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum 4 quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem 5 et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam 6 quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua 7 respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum 8 scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum 9 quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est 10 ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis 11 ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem 12 in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino 13 respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos 14 ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui 15 initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli 16 ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur 17 tu autem idem ipse es et anni tui non deficient tu autem ipse es et anni tui non deficient 18 filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit 20 ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius 21 benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius 22 qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas 23 qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus 24 qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua 25 faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent 26 notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas 27 miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis 28 non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur 29 non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis 30 quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum 31 quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra