Psalms 11
Psalms chapter 11 from the Latin Vulgate
1 una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur 2 sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi 3 de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae 4 de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis 5 halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur 6 in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas 7 membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur