Psalms 110

Psalms chapter 110 from the Latin Vulgate

1 quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus 2 homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit 3 quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius 4 misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum 5 his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea 6 Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur 7 benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius oboedientes voci sermonis eius