Psalms 111

Psalms chapter 111 from the Latin Vulgate

1 benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino 3 ipsi David benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es vehementer confessionem et decorem induisti benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es nimis gloria et decore indutus es 4 amictus lumine sicut vestimento extendens caelum sicut pellem amictus luce quasi vestimento extendens caelos ut pellem 5 qui tegis in aquis superiora eius qui ponis nubem ascensum tuum qui ambulas super pinnas ventorum qui tegis aquis cenacula eius qui ponis nubes currum tuum qui ambulas super pinnas venti 6 qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem urentem 7 qui fundasti terram super stabilitatem suam non inclinabitur in saeculum saeculi qui fundasti terram super basem suam non commovebitur in saeculum et in saeculum 8 abyssus sicut vestimentum amictus eius super montes stabunt aquae abysso quasi vestimento operuisti eam super montes stabunt aquae 9 ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt 10 ascendunt montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis ascendent montes et descendent campi ad locum quem fundasti eis