Psalms 112

Psalms chapter 112 from the Latin Vulgate

1 qui emittis fontes in convallibus inter medium montium pertransibunt aquae qui emittis fontes in convallibus ut inter medios montes fluant 2 potabunt omnes bestiae agri expectabunt onagri in siti sua ut bibant omnia animalia regionum et reficiat onager sitim suam 3 super ea volucres caeli habitabunt de medio petrarum dabunt vocem super ea volucres caeli morabuntur de medio nemorum dabunt vocem 4 rigans montes de superioribus suis de fructu operum tuorum satiabitur terra qui inrigas montes de cenaculis tuis de fructu operum tuorum implebitur terra 5 producens faenum iumentis et herbam servituti hominum ut educas panem de terra germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum ut educat panem de terra 6 et vinum laetificat cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmat et vinum laetificat cor hominis ad exhilarandam faciem oleo panis autem cor hominis roborat 7 saturabuntur ligna campi et cedri Libani quas plantavit saturabuntur ligna Domini cedri Libani quas plantasti 8 illic passeres nidificabunt erodii domus dux est eorum ibi aves nidificabunt milvo abies domus eius 9 montes excelsi cervis petra refugium erinaciis montes excelsi cervis petra refugium ericiis 10 fecit lunam in tempora sol cognovit occasum suum fecit lunam per tempora sol cognovit occubitum suum