Psalms 119

Psalms chapter 119 from the Latin Vulgate

1 et stetit Finees et placavit et cessavit quassatio stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio 2 et reputatum est ei in iustitiam in generatione et generationem usque in sempiternum et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum 3 et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est Moses propter eos et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos 4 quia exacerbaverunt spiritum eius et distinxit in labiis suis quia provocaverunt spiritum eius et praecepit labiis suis 5 non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis 6 et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum 7 et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum 8 et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus 9 et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum *suarum; quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et interfecta est terra in sanguinibus et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus 10 et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis 11 et iratus est furore Dominus in populo suo et abominatus est hereditatem suam iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est hereditatem suam 12 et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos 13 et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum 14 saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas 15 et vidit cum tribularentur et audiret orationem eorum et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes 16 et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae 17 et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos 18 salvos fac nos Domine Deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini tuo sancto et gloriemur in laude tua salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te 19 benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum et dicet omnis populus amen alleluia 21 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 22 dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos 23 a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari 24 erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt 25 esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat 26 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos 27 et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem 28 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum 29 quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis 30 sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro 31 quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt 32 et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret 33 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos 34 et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit 35 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum 36 quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit 37 suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos 38 omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortis omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis 39 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos 40 misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu 41 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum 42 et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude 43 qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis 44 ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo 45 dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius 46 ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur 47 turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est 48 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos 49 et statuit procellam eius in auram et siluerunt fluctus eius statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius 50 et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt 51 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum 52 exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum 53 posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim 54 terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius 55 posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum 56 et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum 57 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina 58 et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet 59 et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris 60 effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia 61 et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias 62 videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum 63 quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini 65 canticum psalmi David canticum psalmi David 66 paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam in gloria mea paratum cor meum Deus cantabo et psallam sed et gloria mea 67 exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo consurge psalterium et cithara consurgam mane 68 confitebor tibi in populis Domine et psallam tibi in nationibus confitebor tibi in populis Domine et cantabo te in nationibus 69 quia magna super caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua quoniam magna super caelos misericordia tua et usque ad aethera veritas tua 70 exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua 71 ut liberentur dilecti tui salvum fac dextera tua et exaudi me ut liberentur dilecti tui salva dextera tua et exaudi me 72 Deus locutus est in sancto suo exaltabor et dividam Sicima et convallem tabernaculorum dimetiar Deus locutus est in sanctuario suo gaudebo dividam Sychem et vallem Socchoth dimetiar 73 meus est Galaad et meus est Manasse et Effraim susceptio capitis mei Iuda rex meus meus est Galaad et meus est Manasse et Efraim hereditas capitis mei Iuda dux meus 74 Moab lebes spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae amici facti sunt Moab lebes pelvis meae super Idumeam proiciam calciamentum meum cum Philisthim foederabor 75 quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam 76 nonne tu Deus qui reppulisti nos et non exibis Deus in virtutibus nostris nonne tu Deus qui proieceras nos et non exieras Deus in exercitibus nostris 77 da nobis auxilium de tribulatione quia vana salus hominis da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine 78 in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros in Deo erimus fortes et ipse conculcabit hostes nostros 80 in finem David psalmus pro victoria David canticum 81 Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est Deus laudabilis mihi ne taceas quia os impii et os dolosi contra me apertum est 82 locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et expugnaverunt me gratis locuti sunt de me lingua mendacii verbis odii circumdederunt me et expugnaverunt me frustra 83 pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam pro eo quod eos diligebam adversabantur mihi ego autem orabam 84 et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea et posuerunt contra me malum pro bono et odium pro dilectione mea 85 constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eius constitue super eum impium et Satan astet a dextris eius 86 cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum cum fuerit iudicatus exeat condemnatus et oratio eius sit in peccatum 87 fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter fiant dies eius parvi episcopatum eius accipiat alter 88 fiant filii eius orfani et uxor eius vidua sint filii eius pupilli et uxor eius vidua 89 nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suis instabiles vagentur liberi eius et mendicent et quaerantur in parietinis suis 90 scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius scrutetur exactor universa quae habet et diripiant alieni laborem eius 91 non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius 92 fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eius fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius 93 in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur redeat in memoria iniquitas patrum eius apud Deum et iniquitas matris eius ne deleatur 94 fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum sit contra Dominum semper et intereat de terra memoria eorum 95 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam eo quod non est recordatus facere misericordiam 96 et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde mortificare et persecutus est virum inopem et pauperem et conpunctum corde ut interficeret 97 et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius 98 fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur sit ei quasi pallium quo circumdatur et quasi cingulum quo semper accingitur 99 hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino et qui loquuntur malum contra animam meam 100 et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia tua libera me tu autem Deus Domine fac mecum propter nomen tuum quoniam bona est misericordia tua libera me 101 quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me quoniam egenus et pauper sum et cor meum vulneratum est intrinsecus 102 sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustae quasi umbra cum inclinatur abductus sum et excussus quasi lucusta 103 genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum genua mea vacillaverunt a ieiunio et caro mea mutata est absque oleo 104 et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua et ego factus sum obprobrium eis videntes me moverunt caput suum 105 adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam adiuva me Domine Deus meus salva me secundum misericordiam tuam 106 et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam et sciant quoniam manus tua haec tu Domine fecisti eam 107 maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur maledicent illi et tu benedices restiterunt et confundentur servus autem tuus laetabitur 108 induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione sua induantur adversarii mei confusione et operiantur quasi indumento confusione sua 109 confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum confitebor Domino vehementer in ore meo et in medio populorum laudabo eum 110 quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a iudicibus animam eius 112 David psalmus dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum David canticum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum 113 virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum virgam fortitudinis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum 114 tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te populi tui spontanei erunt in die fortitudinis tuae in montibus sanctis quasi de vulva orietur tibi ros adulescentiae tuae 115 iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech 116 Dominus a dextris tuis confregit in die irae suae reges Dominus ad dexteram tuam percussit in die furoris sui reges 117 iudicabit in nationibus implebit cadavera conquassabit capita in terra multorum iudicabit in gentibus implebit valles percutiet caput in terra multa 118 de torrente in via bibet propterea exaltabit caput de torrente in via bibet propterea exaltabit caput 120 alleluia reversionis Aggei et Zacchariae confitebor tibi Domine in toto corde meo in consilio iustorum et congregatione alleluia aleph confitebor Domino in toto corde beth in consilio iustorum et congregatione 121 magna opera Domini exquisita in omnes voluntates eius gimel magna opera Domini deleth exquirenda in cunctis voluntatibus suis 122 confessio et magnificentia opus eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi he gloria et decor opus eius vav et iustitia eius perseverans semper 123 memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus zai memoriam fecit mirabilium suorum heth clemens et misericors Dominus 124 escam dedit timentibus se memor erit in saeculum testamenti sui teth escam dedit timentibus se ioth memor erit in sempiternum pacti sui 125 virtutem operum suorum adnuntiabit populo suo caph fortitudinem operum suorum adnuntiabit populo suo 126 ut det illis hereditatem gentium opera manuum eius veritas et iudicium lameth ut det eis hereditatem gentium mem opus manuum eius veritas et iudicium 127 fidelia omnia mandata eius confirmata in saeculum saeculi facta in veritate et aequitate nun fidelia omnia praecepta eius samech firmata in sempiternum iugiter ain facta in veritate et aequitate 128 redemptionem misit populo suo mandavit in aeternum testamentum suum sanctum et terribile nomen eius fe redemptionem misit populo suo sade mandavit in aeternum pactum suum coph sanctum et terribile nomen eius 129 initium sapientiae timor Domini intellectus bonus omnibus facientibus eum laudatio eius manet in saeculum saeculi res principium sapientiae timor Domini sen doctrina bona cunctis qui faciunt ea thau laus eius perseverans iugiter alleluia 131 alleluia reversionis Aggei et Zacchariae beatus vir qui timet Dominum in mandatis eius volet nimis aleph beatus vir qui timet Dominum beth in mandatis eius volet nimis 132 potens in terra erit semen eius generatio rectorum benedicetur gimel potens in terra erit semen eius deleth generatio iustorum benedicetur 133 gloria et divitiae in domo eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi he substantia et divitiae in domo eius vav et iustitia eius perseverans semper 134 exortum est in tenebris lumen rectis misericors et miserator et iustus zai ortum est in tenebris lumen iustis heth clemens et misericors et iustus 135 iucundus homo qui miseretur et commodat disponet sermones suos in iudicio teth bonus vir clemens et fenerans ioth dispensabit verba sua in iudicio 136 quia in aeternum non commovebitur caph quia in aeternum non commovebitur 137 in memoria aeterna erit iustus ab auditione mala non timebit paratum cor eius sperare in Domino lameth in memoria sempiterna erit iustus mem ab auditu malo non timebit nun paratum cor eius confidens in Domino 138 confirmatum est cor eius non commovebitur donec dispiciat inimicos suos samech firmum cor eius non timebit ain donec aspiciat hostibus suis 139 dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in saeculum saeculi cornu eius exaltabitur in gloria phe dispersit dedit pauperibus sade iustitia eius permanet in aeternum coph cornu eius exaltabitur in gloria 140 peccator videbit et irascetur dentibus suis fremet et tabescet desiderium peccatorum peribit res impius videbit et irascetur sen dentibus suis frendet et tabescet thau desiderium impiorum peribit 142 alleluia laudate pueri Dominum laudate nomen Domini alleluia laudate servi Dominum laudate nomen Domini 143 sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum sit nomen Domini benedictum amodo et usque in aeternum 144 a solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini ab ortu solis usque ad occasum eius laudabile nomen Domini 145 excelsus super omnes gentes Dominus super caelos gloria eius excelsus super omnes gentes Dominus super caelum gloria eius 146 quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat quis ut Dominus Deus noster qui in excelsis habitans 147 et humilia respicit in caelo et in terra humilia respicit in caelo et in terra 148 suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem suscitans de terra inopem et de stercore elevat pauperem 149 ut conlocet eum cum principibus cum principibus populi sui ut eum sedere faciat cum principibus cum principibus populi sui 150 qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem qui conlocat sterilem in domo matrem filiorum laetantem alleluia 152 alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro cum egrederetur Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro 153 facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas eius 154 mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum 155 montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii gregis 156 quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum quid tibi est mare quia fugisti Iordanis quia conversus es retrorsum 157 montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii gregis 158 a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob a facie Domini contremesce terra a facie Dei Iacob 159 qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum 160 non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam 161 super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum propter misericordiam tuam et veritatem tuam ne dicant gentes ubi est Deus eorum 162 Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit 163 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum 164 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt 165 aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur 166 manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt nec sonabunt in gutture suo 167 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis 168 domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est 169 domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est domus Aaron confidet in Domino auxiliator et protector eorum est 170 qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est timentes Dominum confident in Domino auxiliator et protector eorum est 171 Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron 172 benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus benedicet timentibus Dominum parvis et magnis 173 adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros addat Dominus super vos super vos et super filios vestros 174 benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram 175 caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum 176 non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium