Psalms 121

Psalms chapter 121 from the Latin Vulgate

1 quia eripuit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos a lapsu quia eruit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos ab offensa 2 placebo Domino in regione vivorum deambulabo coram Domino in terris viventium 4 alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis credidi propter quod locutus sum ego adflictus sum nimis 5 ego dixi in excessu meo omnis homo mendax ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium 6 quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi 7 calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo 8 vota mea Domino reddam coram omni populo eius vota mea Domino reddam coram omni populo eius