Psalms 124

Psalms chapter 124 from the Latin Vulgate

1 bonum est confidere in Domino quam confidere in homine melius est sperare in Domino quam sperare in homine 2 bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus melius est sperare in Domino quam sperare in principibus 3 omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini *quia; ultus sum in eos omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas 4 circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini * quia; ultus sum in eos circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas 5 circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini * quia; ultus sum in eos circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas 6 inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me 7 fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem 8 vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum