Psalms 135

Psalms chapter 135 from the Latin Vulgate

1 media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae 2 particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua 3 misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce me misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me 4 teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum 5 bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi 6 priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi 7 bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas bonus tu et beneficus doce me praecepta tua 8 multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua 9 coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar 10 bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua 11 bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti 12 ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua 13 qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi 14 cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me 15 fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo 16 veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea 17 confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis 18 convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum 19 fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar 20 caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi 21 defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me