Psalms 136
Psalms chapter 136 from the Latin Vulgate
1 quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium 2 narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam 3 omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi 4 paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua 5 secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui 6 lamed in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo 7 in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat 8 ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi 9 nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea 10 in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me 11 tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisivi tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi 12 me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo 13 omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis 14 mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea 15 super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi 16 super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea 17 super senes intellexi quia mandata tua quaesivi super senes intellexi quia praecepta tua servavi 18 ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua 19 a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me 20 quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo 21 a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii 22 nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae 23 iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae 24 humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum 25 voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me 26 anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus