Psalms 140

Psalms chapter 140 from the Latin Vulgate

1 longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt 2 misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me 3 multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi 4 vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt 5 vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me 6 principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae 7 sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum 8 laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa 9 iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi 10 septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae 11 pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum 12 expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci 13 custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis