Psalms 141

Psalms chapter 141 from the Latin Vulgate

1 thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectum thau ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me 2 intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me 3 eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua 4 pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta 5 fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi 6 concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea 7 vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi 8 erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus 10 canticum graduum ad Dominum cum tribularer clamavi et exaudivit me canticum graduum ad Dominum in tribulatione mea clamavi et exaudivit me