Psalms 145

Psalms chapter 145 from the Latin Vulgate

1 adiutorium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram auxilium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram 3 canticum graduum qui confidunt in Domino sicut mons Sion non commovebitur in aeternum qui habitat canticum graduum qui confidunt in Domino quasi mons Sion inmobilis in aeternum habitabilis 4 in Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui amodo et usque in aeternum 5 quia non relinquet virgam peccatorum super sortem iustorum ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas quia non requiescet virga impietatis super sortem iustorum ut non mittant iusti in iniquitatem manus suas 6 benefac Domine bonis et rectis corde benefac Domine bonis et rectis corde 7 declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem pax super Israhel qui autem declinant ad pravitates suas deducet eos Dominus cum his qui operantur iniquitatem pax super Israhel 9 canticum graduum in convertendo Dominum captivitatem Sion facti sumus sicut consolati canticum graduum cum converteret Dominus captivitatem Sion facti sumus quasi somniantes 10 tunc repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione tunc dicent inter gentes magnificavit Dominus facere cum eis tunc implebitur risu os nostrum et lingua nostra laude tunc dicent in gentibus magnificavit Dominus facere cum istis 11 magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes 12 converte Domine captivitatem nostram sicut torrens in austro converte Domine captivitatem nostram sicut rivum in austro 13 qui seminant in lacrimis in exultatione metent qui seminant in lacrimis in exultatione metent 14 euntes ibant et flebant portantes semina sua venientes autem venient in exultatione portantes manipulos suos qui ambulans ibat et flebat portans ad seminandum sementem veniens veniet in exultatione portans manipulos suos 17 canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilavit qui custodit canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam 18 vanum est vobis ante lucem surgere surgere postquam sederitis qui manducatis panem doloris cum dederit dilectis suis somnum frustra vobis est de mane consurgere postquam sederitis qui manducatis panem idolorum sic dabit diligentibus se somnum 19 ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris 20 sicut sagittae in manu potentis ita filii excussorum sicut sagittae in manu potentis ita filii iuventutis 21 beatus vir qui implebit desiderium suum ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis suis in porta beatus vir qui implevit faretram suam ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis in porta