Psalms 147

Psalms chapter 147 from the Latin Vulgate

1 confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion confundantur et revertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion 2 fiant sicut faenum tectorum quod priusquam evellatur exaruit fiant sicut faenum tectorum quod statim ut viruerit arescet 3 de quo non implevit manum suam qui metit et sinum suum qui manipulos colligit de quo non implebit manum suam messor et sinum suum manipulos faciens 4 et non dixerunt qui praeteribant benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini de quo non dixerunt transeuntes benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini 6 canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine 7 Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae 8 si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit 9 quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi 10 speravit anima mea in Domino anima mea ad Dominum 11 a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet Israhel Dominum 12 quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio 13 et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius 15 canticum graduum David Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me canticum graduum Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei et non ambulavi in magnis et in mirabilibus super me 16 si non humiliter sentiebam sed exaltavi animam meam sicut ablactatum super matrem suam ita retributio in anima mea si non proposui et silere feci animam meam sicut ablactatus ad matrem suam ita ablactata ad me anima mea 17 speret Israhel in Domino ex hoc nunc et usque in saeculum expecta Israhel Dominum amodo et usque in aeternum 19 canticum graduum memento Domine David et omnis mansuetudinis eius canticum graduum memento Domine David et omnis adflictionis eius 20 sicut iuravit Domino votum vovit Deo Iacob qui iuravit Domino votum vovit Deo Iacob