Psalms 150
Psalms chapter 150 from the Latin Vulgate
1 qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri 2 laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suave laudate Dominum quoniam bonus Dominus cantate nomini eius quoniam decens 3 quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum 4 quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis quia ego scio quod magnus Dominus et Dominus noster prae omnibus diis 5 omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssis omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis 6 educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis levans nubes de summitatibus terrae fulgura in pluviam fecit educens ventos de thesauris suis