Psalms 16

Psalms chapter 16 from the Latin Vulgate

1 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte 2 et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur 3 non sic impii non sic sed tamquam pulvis quem proicit ventus a facie terrae non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus 4 ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum propterea non resurgent impii in iudicio neque peccatores in congregatione iustorum 5 quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit 7 psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania quare turbabuntur gentes et tribus meditabuntur inania 8 adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius diapsalma consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius 9 disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis laqueos eorum 10 qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos habitator caeli ridebit Dominus subsannabit eos 11 tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos