Psalms 17
Psalms chapter 17 from the Latin Vulgate
1 Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te 2 postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae 3 reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos pasces eos in virga ferrea ut vas figuli conteres eos 4 et nunc reges intellegite erudimini qui iudicatis terram nunc ergo reges intellegite erudimini iudices terrae 5 servite Domino in timore et exultate ei in tremore servite Domino in timore et exultate in tremore 6 adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta adorate pure ne forte irascatur et pereatis de via 7 cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo cum exarserit post paululum furor eius beati omnes qui sperant in eum 9 psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui 10 Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me 11 multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo eius diapsalma multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper 12 tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum 13 voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper 14 ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me 15 non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus