Psalms 2
Psalms chapter 2 from the Latin Vulgate
1 nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro 2 tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt 3 ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur tenebris 4 quis narrabit ei quae loquor etiam si locutus fuerit homo devorabitur 5 at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas 6 ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio 7 digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest 8 ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes 10 respondens autem Dominus Iob de turbine dixit 11 quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis 12 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi