Psalms 22

Psalms chapter 22 from the Latin Vulgate

1 ut quid Domine recessisti longe dispicis in oportunitatibus in tribulatione quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae 2 dum superbit impius incenditur pauper conprehenduntur in consiliis quibus cogitant in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt 3 quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi 4 exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret 5 non est Deus in conspectu eius inquinatae sunt viae illius in omni tempore auferuntur iudicia tua a facie eius omnium inimicorum suorum dominabitur nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit 6 dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo 7 cuius maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua eius labor et dolor maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas 8 sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem 9 oculi eius in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum adtrahit eum oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum 10 in laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter 11 dixit enim in corde suo oblitus est Deus avertit faciem suam ne videat in finem dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum 12 exsurge Domine Deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum 13 propter quid inritavit impius Deum dixit enim in corde suo non requiret quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non requirat 14 vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orfano tu eras adiutor vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor 15 contere brachium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non invenietur contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies 16 Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi peribitis gentes de terra illius Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de terra eius 17 desiderium pauperum exaudivit Dominus praeparationem cordis eorum audivit auris tua desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua 18 iudicare pupillo et humili ut non adponat ultra magnificare se homo super terram ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra superbiat homo de terra 20 in finem psalmus David victori David 21 in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis 22 quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde 23 quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus autem quid fecit quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est 24 Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius in pauperem respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum 25 Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius 26 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum 27 quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum 29 in finem pro octava psalmus David victori pro octava canticum David 30 salvum me fac Domine quoniam defecit sanctus quoniam deminutae sunt veritates a filiis hominum salva Domine quoniam defecit sanctus quoniam inminuti sunt fideles a filiis hominum 31 vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum labia dolosa in corde et corde locuti sunt frustra loquuntur unusquisque proximo suo labium subdolum in corde et corde locuti sunt