Psalms 24

Psalms chapter 24 from the Latin Vulgate

1 quamdiu ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem usquequo ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem 2 usquequo exaltabitur inimicus meus super me usquequo exaltabitur inimicus meus super me 3 respice exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem convertere exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem 4 nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum qui tribulant me exultabunt si motus fuero nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum hostes mei exultabunt cum motus fuero 5 ego autem in misericordia tua speravi exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino qui bona tribuit mihi et psallam nomini Domini altissimi ego autem in misericordia tua confido exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino quia reddidit mihi 7 in finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis non est qui faciat bonum non est usque ad unum victori David dixit stultus in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt studiose non est qui faciat bonum 8 Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens aut requirens Deum Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum 9 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem contritio et infelicitas in viis eorum et viam pacis non cognoverunt non est timor Dei ante oculos eorum omnes recesserunt simul conglutinati sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum 10 nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant populum meum ut cibum panis