Psalms 29
Psalms chapter 29 from the Latin Vulgate
1 et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius 2 cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages 3 et cum electo electus eris et cum perverso perverteris cum electo electus eris et cum perverso pervertes 4 quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis 5 quoniam tu inluminas lucernam meam Domine Deus meus inluminas tenebras meas quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras meas 6 quoniam in te eripiar a temptatione et in Deo meo transgrediar murum in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum 7 Deus meus inpolluta via eius eloquia Domini igne examinata protector est omnium sperantium in eum Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se 8 quoniam quis deus praeter Dominum et quis deus praeter Deum nostrum quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum 9 Deus qui praecingit me virtute et posuit inmaculatam viam meam Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam 10 qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me 11 qui doces manus meas in proelium et posuisti arcum aereum brachia mea docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea