Psalms 31

Psalms chapter 31 from the Latin Vulgate

1 propterea confitebor tibi in nationibus Domine et psalmum dicam nomini tuo propterea confitebor tibi in gentibus Domine et nomini tuo cantabo 2 magnificans salutes regis eius et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius usque in aeternum 4 in finem psalmus David victori canticum David 5 caeli enarrant gloriam Dei et opera manuum eius adnuntiat firmamentum caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum 6 dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam 7 non sunt loquellae neque sermones quorum non audiantur voces eorum non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum 8 in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum 9 in sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut gigans ad currendam viam suam soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam 10 a summo caeli egressio eius et occursus eius usque ad summum eius nec est qui se abscondat a calore eius a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius 11 lex Domini inmaculata convertens animas testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis 12 iustitiae Domini rectae laetificantes corda praeceptum Domini lucidum inluminans oculos praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos 13 timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi iudicia Domini vera iustificata in semet ipsa timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis 14 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem 15 etenim servus tuus custodit ea in custodiendis illis retributio multa unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus 16 delicta quis intellegit ab occultis meis munda me errores quis intelleget ab occultis munda me 17 et ab alienis parce servo tuo si mei non fuerint dominati tunc inmaculatus ero et emundabor a delicto maximo a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo 18 et erunt ut conplaceant eloquia oris mei et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper Domine adiutor meus et redemptor meus sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus 20 in finem psalmus David victori canticum David 21 exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob 22 mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te mittat tibi auxilium de sancto et de Sion roboret te 23 memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat diapsalma memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat semper 24 tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet det tibi secundum cor tuum et omnem voluntatem tuam impleat