Psalms 32

Psalms chapter 32 from the Latin Vulgate

1 impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus salus dexterae eius impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc scio quoniam salvabit Dominus christum suum exaudiet eum de caelo sancto suo in fortitudine salutis dexterae suae 2 hii in curribus et hii in equis nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus hii in curribus et hii in equis nos autem nominis Domini Dei nostri recordabimur 3 ipsi obligati sunt et ceciderunt nos vero surreximus et erecti sumus ipsi incurvati sunt et ceciderunt nos autem resurreximus et erecti sumus 4 Domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te Domine salva rex exaudiet nos in die qua invocaverimus 6 in finem psalmus David victori canticum David 7 Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exultabit vehementer Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer 8 desiderium animae eius tribuisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum diapsalma desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper 9 quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso 10 vitam petiit a te et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum 11 magna gloria eius in salutari tuo gloriam et magnum decorem inpones super eum magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum