Psalms 34

Psalms chapter 34 from the Latin Vulgate

1 aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit faucibus meis et in limum mortis deduxisti me aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me 2 quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos 3 dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me 4 diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem 5 tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad defensionem meam conspice tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina 6 erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam 7 salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me 8 narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia laudabo te narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te 9 qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum 10 timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque dispexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit me et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit 11 apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum 12 edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum 13 reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium 14 quoniam Dei est regnum et ipse dominabitur gentium quia Domini est regnum et dominabitur gentibus 15 manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem 16 et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi et anima eius ipsi vivet semen serviet ei 17 adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit Dominus narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit 19 psalmus David Dominus reget me et nihil mihi deerit canticum David Dominus pascit me nihil mihi deerit 20 in loco pascuae ibi me conlocavit super aquam refectionis educavit me in pascuis herbarum adclinavit me super aquas refectionis enutrivit me 21 animam meam convertit deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum animam meam refecit duxit me per semitas iustitiae propter nomen suum 22 nam et si ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt sed et si ambulavero in valle mortis non timebo malum quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa consolabuntur me