Psalms 36

Psalms chapter 36 from the Latin Vulgate

1 tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis meis educ me 2 vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia peccata mea 3 respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me 4 custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te custodi animam meam et libera me non confundar quia speravi in te 5 innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te 6 libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis redime Deus Israhelem ex omnibus angustiis suis 8 psalmus David iudica me Domine quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in Domino sperans non infirmabor David iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam 9 proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum 10 quoniam misericordia tua ante oculos meos est et conplacui in veritate tua quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et ambulabo in veritate tua 11 non sedi cum concilio vanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar 12 odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo