Psalms 37
Psalms chapter 37 from the Latin Vulgate
1 ut audiam vocem laudis et enarrem universa mirabilia tua ut clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia tua 2 Domine dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae Domine dilexi habitaculum domus tuae et locum tabernaculi gloriae tuae 3 ne perdas cum impiis animam meam et cum viris sanguinum vitam meam ne auferas cum peccatoribus animam meam cum viris sanguinum vitam meam 4 in quorum manibus iniquitates sunt dextera eorum repleta est muneribus in quorum manibus scelus est et dextera eorum repleta est muneribus 5 ego autem in innocentia mea ingressus sum redime me et miserere mei ego autem in simplicitate mea gradiar redime me et miserere mei 6 pes meus stetit in directo in ecclesiis benedicam te Domine pes meus stetit in recto in ecclesiis benedicam Domino 8 David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo 9 dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt 10 si consistant adversus me castra non timebit cor meum si exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam 11 unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae ut videam voluntatem Domini et visitem templum eius unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius 12 quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui 13 in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam Domino in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino 14 exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi me audi Domine vocem meam invocantis miserere mei et exaudi me 15 tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam Domine requiram tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram 16 ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adiutor meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus salvator meus ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus 17 quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem adsumpsit me pater enim meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem collegit me 18 legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita recta propter inimicos meos ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos 19 ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium 20 credo videre bona Domini in terra viventium ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium 21 expecta Dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine Dominum expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum 23 huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum David ad te Domine clamabo Fortis meus ne obsurdescas mihi ne forte tacente te mihi conparer his qui descendunt in lacum 24 exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum audi Domine deprecationem meam cum clamavero ad te cum levavero manus meas ad oraculum sanctum tuum 25 ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem ne perdideris me qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum ne trahas me cum impiis et cum operantibus iniquitatem qui loquuntur pacem cum amicis suis et est malum in corde eorum 26 da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis da eis secundum opus suum et secundum malum adinventionum suarum iuxta opus manuum suarum da eis redde retributionem suam illis 27 quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non aedificabis eos quoniam non intellegunt opera Domini et opus manuum eius destrues eos et non aedificabis 28 benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae benedictus Dominus qui audivit vocem deprecationis meae 29 Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei Dominus fortitudo mea et scutum meum in ipso confisum est cor meum et habui adiutorium gavisum est cor meum et in cantico meo confitebor illi 30 Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est Dominus fortitudo mea et robur salutarium christi sui est 31 salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle eos usque in aeternum salva populum tuum et benedic hereditati tuae et pasce eos et subleva eos usque in sempiternum 33 psalmus David in consummatione tabernaculi adferte Domino filii Dei adferte Domino filios arietum canticum David adferte Domino filios arietum 34 adferte Domino gloriam et honorem adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in atrio sancto eius adferte Domino gloriam et imperium adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in decore sancto 35 vox Domini super aquas Deus maiestatis intonuit Dominus super aquas multas vox Domini super aquas Deus gloriae intonuit Dominus super aquas multas 36 vox Domini in virtute vox Domini in magnificentia vox Domini in fortitudine vox Domini in decore 37 vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani 38 et comminuet eas tamquam vitulum Libani et dilectus quemadmodum filius unicornium et disperget eas quasi vitulus Libani et Sarion quasi filius rinocerotis 39 vox Domini intercidentis flammam ignis vox Domini dividens flammas ignis 40 vox Domini concutientis desertum et commovebit Dominus desertum Cades vox Domini parturire faciens desertum Cades