Psalms 39
Psalms chapter 39 from the Latin Vulgate
1 odisti observantes vanitates supervacue ego autem in Domino speravi odisti custodientes vanitates frustra ego autem in Domino confisus sum 2 exultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam exultabo et laetabor in misericordia tua quia vidisti adflictionem meam cognovisti tribulationes animae meae 3 nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos et non conclusisti me in manibus inimici posuisti in latitudine pedes meos 4 miserere mei Domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore oculus meus anima mea et venter meus 5 quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt 6 super omnes inimicos meos factus sum obprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me apud omnes hostes meos factus sum obprobrium et vicinis meis nimis et timor notis meis qui videbant me in plateis fugiebant me 7 oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum tamquam vas perditum oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum quasi vas perditum 8 quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum convenirent simul adversus me accipere animam meam consiliati sunt audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent 9 ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu 10 in manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me in manu tua tempora mea libera me de manu inimicorum meorum et persequentium me 11 inlustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua ostende faciem tuam super servum tuum salva me in misericordia tua 12 Domine ne confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum Domine ne confundar quia invocavi te confundantur impii taceant in inferno 13 muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus iustum iniquitatem in superbia et in abusione muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra iustum vetera in superbia et despectione