Psalms 40
Psalms chapter 40 from the Latin Vulgate
1 abscondes eos in abdito faciei tuae a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo a contradictione linguarum abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri abscondes eos in umbra a contradictione linguarum 2 benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita benedictus Dominus qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi in civitate munita 3 ego autem dixi in excessu mentis meae proiectus sum a facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum clamarem ad te ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te 4 diligite Dominum omnes sancti eius quoniam veritates requirit Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam diligite Dominum omnes sancti eius fideles servat Dominus et retribuet his qui satis operantur superbiam 5 viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in Domino confortamini et roboretur cor vestrum omnes qui expectatis Dominum 7 huic David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum 8 beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus 9 quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die 10 quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna *mea; dum configitur mihi spina diapsalma die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter 11 delictum meum cognitum *tibi; feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper 12 pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedant 13 tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans circumdabis me semper 14 intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meo 15 nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te 16 multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit 17 laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes recti corde