Psalms 41
Psalms chapter 41 from the Latin Vulgate
1 psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet laudatio laudate iusti Dominum rectos decet laudatio 2 confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei 3 cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo 4 quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide 5 diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra 6 verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum 7 congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos 8 timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis 9 quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit 10 Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum 11 consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione 12 beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi 13 de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam