Psalms 42
Psalms chapter 42 from the Latin Vulgate
1 qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum 2 non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis 3 fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit 4 ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia eius ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius 5 ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame 6 anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est 7 quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus 8 fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te 10 David cum inmutavit vultum suum coram Abimelech et dimisit eum et abiit David quando commutavit os suum coram Abimelech et eiecit eum et abiit 11 benedicam Dominum in omni tempore semper laus eius in ore meo benedicam Domino in omni tempore semper laus eius in ore meo