Psalms 47

Psalms chapter 47 from the Latin Vulgate

2 ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem 3 quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum holera herbarum cito decident quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent 4 spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide 5 delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui 6 revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet 7 et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem 8 subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente iniustitias deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat 9 desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias