Psalms 48

Psalms chapter 48 from the Latin Vulgate

1 et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non invenies vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet 2 mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis 3 observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis 4 Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies eius Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius 5 gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via 6 gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur 7 melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae 8 quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus 9 novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit 10 non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur 11 quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur 12 mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur et tribuet lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit 13 quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt 14 apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet