Psalms 49
Psalms chapter 49 from the Latin Vulgate
1 iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panes nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem 2 tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit tota die donat et commodat et semen eius in benedictione 3 declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno 4 quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit 5 iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super eam 6 os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium 7 lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius 8 considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum 9 Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec damnabit eum cum iudicabitur illi Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur 10 expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis 11 vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem 12 et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus eius et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus 13 custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax 14 iniusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum peribunt iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit 15 salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis 16 et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo 18 psalmus David in rememorationem de sabbato canticum David in commemoratione 19 Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me 20 quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua