Psalms 50
Psalms chapter 50 from the Latin Vulgate
1 quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me 2 putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae 3 miser factus sum et curvatus sum usque ad finem tota die contristatus ingrediebar adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam 4 quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est sanitas in carne mea quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea 5 adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei 6 Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus 7 cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum 8 amici mei et proximi mei adversus me adpropinquaverunt et steterunt et qui iuxta me erant de longe steterunt cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei longe steterunt 9 et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur 10 ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non aperiebam os meum 11 et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo redargutiones 12 quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus te enim Domine expectabam tu exaudies Domine Deus meus 13 quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt quia dixi ne forte insultent mihi et cum vacillaverint pedes mei super me magnificentur 14 quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu meo semper quia ego ad plagas paratus et dolor meus contra me est semper 15 quoniam iniquitatem meam adnuntiabo et cogitabo pro peccato meo quia iniquitatem meam adnuntio sollicitus ero pro peccato meo 16 inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique inimici autem mei viventes confortati sunt et multiplicati sunt odientes me mendaciter 17 qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem et qui reddunt malum pro bono adversabantur mihi quia sequebar bonum 18 non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me ne derelinquas me Domine Deus meus ne elongeris a me 19 intende in adiutorium meum Domine salutis meae festina in auxilium meum Domine salutis meae 21 in finem Idithun canticum David pro victoria Idithun canticum David 22 dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me 23 obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est