Psalms 51
Psalms chapter 51 from the Latin Vulgate
1 locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit 2 ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper 3 verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea 4 et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea apud te est nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es 5 ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti dedisti me ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me 6 obmutui et non aperui os meum quoniam tu fecisti obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti 7 amove a me plagas tuas tolle a me plagas tuas 8 a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam eius verumtamen vane conturbatur omnis homo diapsalma a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper 9 exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei 10 remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam 12 in finem David psalmus pro victoria David canticum 13 expectans expectavi Dominum et intendit mihi expectans expectavi Dominum et inclinatus est ad me 14 et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu miseriae et de luto fecis et statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos et audivit clamorem meum et eduxit me de lacu famoso de luto caeni et statuit super petram pedes meos stabilivit gressus meos 15 et inmisit in os meum canticum novum carmen Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino et dedit in ore meo canticum novum laudem Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino 16 beatus vir cuius est nomen Domini spes ipsius et non respexit in vanitates et insanias falsas beatus vir qui posuit Dominum confidentiam suam et non est aversus ad superbias pompasque mendacii 17 multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi adnuntiavi et locutus sum multiplicati sunt super numerum multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationes tuas pro nobis non invenio ordinem coram te si narrare voluero et numerare plura sunt quam ut narrari queant 18 sacrificium et oblationem noluisti aures autem perfecisti mihi holocaustum et pro peccato non postulasti victima et oblatione non indiges aures fodisti mihi holocaustum et pro peccato non petisti 19 tunc dixi ecce venio in capite libri scriptum est de me tunc dixi ecce venio in volumine libri scriptum est de me