Psalms 52
Psalms chapter 52 from the Latin Vulgate
1 adnuntiavi iustitiam in ecclesia magna ecce labia mea non prohibebo Domine tu scisti adnuntiavi iustum in ecclesia multa ecce labia mea non prohibebo Domine tu nosti 2 iustitiam tuam non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo iustitiam tuam non abscondi in medio cordis mei fidem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam in ecclesia multa 3 tu autem Domine ne longe facias miserationes tuas a me misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me tu Domine non prohibebis misericordias tuas a me misericordia tua et veritas iugiter servabunt me 4 quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui ut viderem multiplicatae sunt super capillos capitis mei et cor meum dereliquit me circumdederunt enim me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui videre plures factae sunt quam capilli capitis mei et cor meum dereliquit me 5 conplaceat tibi Domine ut eruas me Domine ad adiuvandum me respice placeat tibi Domine ut liberes me Domine ad adiuvandum me festina 6 confundantur et revereantur simul qui quaerunt animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et revereantur qui volunt mihi mala confundantur et revereantur simul quaerentes animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et confundantur qui volunt mala mihi 7 ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi euge euge pereant post confusionem suam qui dicunt mihi va va 8 exultent et laetentur super te omnes quaerentes te et dicant semper magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum gaudeant et laetentur in te qui quaerunt te dicant iugiter magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum 9 ego autem mendicus sum et pauper Dominus sollicitus est mei adiutor meus et protector meus tu es Deus meus ne tardaveris ego autem sum egens et pauper Dominus sollicitus erit pro me auxilium meum et salutare meum tu Deus meus ne moreris