Psalms 54
Psalms chapter 54 from the Latin Vulgate
1 in id ipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei adversus me cogitabant mala mihi simul adversum me murmurabant omnes odientes me contra cogitabant malum mihi 2 verbum iniquum constituerunt adversus me numquid qui dormit non adiciet ut resurgat verbum diabuli infundebant sibi qui dormivit non addet ut resurgat 3 etenim homo pacis meae in quo speravi qui edebat panes meos magnificavit super me subplantationem sed et homo pacificus meus in quo habui fiduciam qui manducabat panem meum levavit contra me plantam 4 tu autem Domine miserere mei et resuscita me et retribuam eis tu autem Domine miserere mei et leva me ut reddam eis 5 in hoc cognovi quoniam voluisti me quoniam non gaudebit inimicus meus super me in hoc cognovi quod velis me quia non insultavit inimicus meus mihi 6 me autem propter innocentiam suscepisti et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum ego autem in simplicitate mea adiutus sum a te et statues me ante faciem tuam in perpetuum 7 benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et in saeculum fiat fiat benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum amen amen