Psalms 56
Psalms chapter 56 from the Latin Vulgate
1 tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob 2 in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros 3 non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me 4 salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti 5 in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper 6 nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris 7 avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos 8 dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos 9 vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum 10 posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro 11 posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus 12 tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me 13 a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris