Psalms 61
Psalms chapter 61 from the Latin Vulgate
1 Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando 2 quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum quia ecce reges congregati sunt venerunt simul 3 ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt 4 tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis 5 in spiritu vehementi conteres naves Tharsis in vento uredinis confringes naves maris 6 sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam usque in aeternum semper 7 suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui aestimavimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui 8 secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera tua secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae iustitia repleta est dextera tua