Psalms 64

Psalms chapter 64 from the Latin Vulgate

2 psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum canticum Asaph fortis Deus Dominus locutus est et vocavit terram ab ortu solis usque ad occasum eius 3 ex Sion species decoris eius de Sion perfecta decore Deus apparuit 4 Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida veniet Deus noster et non tacebit ignis coram eo vorabit et in circuitu eius tempestas valida 5 advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum vocabit caelum desursum et terram ut iudicet populum suum 6 congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia congregate mihi sanctos meos qui feriunt pactum meum in sacrificio 7 et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est diapsalma et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quia Deus iudex est semper 8 audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum audi popule meus et loquar Israhel et contestabor te Deus Deus tuus ego sum 9 non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper non propter victimas tuas arguam te et holocaustomata tua coram me sunt semper 10 non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos non accipiam de domo tua vitulum neque de gregibus tuis hircos